- ESMUNUS
- ESMUNUSSadyci fil. Damascius in Vita Isid. apud phot. Aesculapius qui Beryti colitur, non est Aegyptius, sed Phoenix aliquis indigena. Sadyco enim filii fuêre, quos Dioscuros, et Cabiros interpretantur: Ο῎γδοος δὲ ἐγεύετο ἐπὶ τούτοις ὁ Ε῎σμουνος: ubi ad nominis rationem alludere videtur. Hebraice enim, octavus dicitur. Nic. Lloyd. Hic vero Ε῎σμουνος Marshamo Aesculapius omnino Aegyptius est, ex Theologia Sanchuniathonis, apud Euseb. Praep. l. 1. Οἱ ἐπτα Συδὲκ παῖδες Κάβειροι, καὶ ὄγδοος ἀυτῶν ἀδελφὸς Α᾿σκληπιὸς. Itaque Aesculapius, inquit, licet inter Cabiros non habeatur, Iovis tamen fil. et Mercurii frater censendus est, Can. Chron. Sec. 1. ubi de Tosorthro seu Aesculapio, vide et Tosorthrus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.